Curia tenta per balliuos decimotercio die mensis augusti Anno quo supra Quo die curia affirmata
Adiungitur eciam Simoni hervy ad suam acquietanciam crastina die quod non perturbauit villam cum Alano Jacobi plegio Alexandro banerman Similiter dictus Alexander deuenit plegius per eodem Simone de indempnitate dicti Alani pro se et pro sua impetracione Et Adam thome deuenit plegius pro dicto Alano de indempnitate dicti simonis pro se vel pro sua impetracione Aliter quam exigit ordo iuris
Thomas filius Dauid vocatus ad veniendum cum sua probacione contra Robertum barry vt Iniunctum sibi fuit non comparuit quare adiudicatur in amerciamento curie
Eodem die Dunccanus de Mernys accedens ad barram obtulit se paratum ad respondendum Willelmo Dicson' super plegium per dictum Willelmum super ipsum Inuentum Quo quidem Willelmo non comparente dictus Dunccanus extendebat per plegium quod quitus fuit a sua calumpnia et sic dictus Willelmus adiudicatur in amerciamento curie
Johannes anglicus mercator Londonie in amerciamento curie quia non intrauit Johannem croyis secundum quod Iniunctum fuit sibi per ballivos