Bricius filius Roberti tercio die vocatus ad sectam Willelmi taillour blackberde non comparuit vnde precipitur seriandis capere districtionem viij s' et dare ad plegium et citare ipsum nouiter ad quartum diem et cetera
Ricardus Inchemethen venit cum sua probacione . laurencio de leth et Willelmo blyndcele tanquam cum taynt probacione . ad probandum sicut sibi pridie adiungebatur per ballivos et cetera vt patet in curia precedenti . Et Johannes de sancto michaele prelocutor Johannis spryng opposuit contra dictam probacionem quod non fuit sufficiens nec legalis et hoc extendebat per plegium et ostendebat raciones suas tales . prima racio fuit . quod dictus Ricardus debebat duxisse ad suam probacionem partem de talibus . sicut ipse est vtputa burgensis . et partem de talibus sicut est Johannes spryng quod non fecit quare dicta probacio non fuit sufficiens . Secunda racio fuit /. quia laurencius de leth qui fuit vnus ductus ad probacionem . est pars in causa . quare et cetera . tercia racio fuit . quia dictus laurencius fecit se prelocutorem in causa . antequam iuramentum fuit sibi impositum et contra dictum Johannemquare et cetera . et dictus Johannes de sancto michale protestabatur pro aliis racionibus faciendis cum necessitas requireret et sibi oportunum siue expediens videretur et eciam pro expensis dicti Johannis spryng . medio tempore factis similiter protestabatur . dictus vero laurencius de leth extendebat per plegium quod dicta probacio fuit sufficiens . quia taynt probacio cum aliis racionibus suis cum oportuerit faciendis similiter protestando . que actio siue causa modo est ad wardam curie et propter debilitatem curie differtur ad diem lune proximo futuro
Eodem die actio mota inter Willelmum de strade et Johannem filium Walteri submittitur ad amicabilem composicionem proborum hominum et vbi defectus reperiatur presentabitur ballivis
Curia tenta per balliuos quinto die mensis augusti . Anno quo supra Quo die curia affirmata .
Eodem die Willelmus boyl baxtar tercio die vocatus ad sectam thome turnour non comparuit vnde precipitur seriandis capere districtionem viij s' et dare ad plegium et citare ipsum nouiter ad proximum diem legalem tanquam quartum diem et cetera