nichil plus de hoc ferguseus ade in amerciamento curie quia non venit ad prosequendum plegium quod Inuenit super Donaldum filium cristini et Johannem Mungwale fideiussorem dicti Donaldi et causa est . quia seriandus probauit quod summoniebat dictum ferguseum . vt preceptum fuit sibi in vltima die legali
Johannes croys in Amerciamento curie quia non venit ad suam acquietanciam secundum quod Iniunctum fuit sibi in curia precedente plegio thoma filio Dauid
Curia tenta per balliuos decimo none die mensis augusti Anno quo supra Quo die curia affirmata
Curia legali tenta per balliuos vicesimo quinto die mensis augusti . Anno quo supra Quo die curia affirmata
Curia tenta per balliuos vicesimo secundo die mensis augusti Anno quo supra Quo die curia affirmata