Showing 301 to 305 of 30393 results

sabbati Curia tenta per balliuos nono die mensis augusti . Anno quo supra Quo die curia affirmata

ID: ARO-1-0032-01, Volume: 1, Page 32, Date: 1399-08-09

Warda dependens . inter Ricardum Inchemethen et Johannem spryng propter debilitatem curie differtur ad proximum diem legalem

ID: ARO-1-0032-04, Volume: 1, Page 32, Date: 1399-08-11

quare et cetera . et dictus Johannes de sancto michale protestabatur pro aliis racionibus faciendis cum necessitas requireret et sibi oportunum siue expediens videretur et eciam pro expensis dicti Johannis spryng . medio tempore factis similiter protestabatur . dictus vero laurencius de leth extendebat per plegium quod dicta probacio fuit sufficiens . quia taynt probacio cum aliis racionibus suis cum oportuerit faciendis similiter protestando . que actio siue causa modo est ad wardam curie et propter debilitatem curie differtur ad diem lune proximo futuro

ID: ARO-1-0031-11, Volume: 1, Page 32, Date: 1399-08-05

Curia legali tenta per balliuos vndecimo die mensis augusti Anno quo supra Quo die curia affirmata

ID: ARO-1-0032-03, Volume: 1, Page 32, Date: 1399-08-11

Eodem die Bricius Roberti vocatus ad sectam Walteri taillour blakberd tanquam quarto die et peremptorie non comparuit . Willelmus scissor prosequens in causa suam calumpniam recitans . videlicet . quod Idem bricius ab ipso Iniuste tenuit quod par de pater nostris cum vna cruce et monili de argento precii viij s' pecijt sibi fieri iuris complementum affirmans quod exquo dictus bricius vocatus fuit usque in quartum diem peremptorium et non comparuit ad suam peruenit calumpniam causa non defensa pecijt super hoc iudicium sibi dari . quod quidem iudicium sus respectatur per balliuos usque ad quindenam propter debilitatem curie

ID: ARO-1-0032-06, Volume: 1, Page 32, Date: 1399-08-11