Veniens ad balliuos Emma vxor Johannis Donaldi et obtulit in eorum manus quendam annuum redditum duorum solidorum et vj denariorum sterlingorum sibi debit' de illa terra Jacente in vico viride quam tenuit Johannes filius thome pakar ad inde dandum per sasinam Simoni de camera statum et possessionem hereditariam quem annuum redditum eadem Emma dicto Simoni vendidit pro certa summa pecunie quem quidem statum et possessionem hereditariam dicti balliui prefato Simoni contulerunt saluo iure cuiuslibet
Johannes croys posuit se in voluntate balliuorum de empcione cuiusdam salmonis infra villam in preiudicium et grauamen Communitatis plegio thoma Dauid
Thomas moderach posuit se in voluntate balliuorum quia Iniuste namauit quosdam vicinos ville non pro debitis suis propriis sed pro debitis quorundam vicinorum ville
Eodem die veniens ad barram coram balliuis in pretorio Joneta vxor Walteri trompour filia dicte Emme fecit protestacionem in forma iuris asserens quod illa sasina dicto Simoni data de dicto annuo redditu ij s' et vj d' nullius est valoris nec debeat esse quia facta est contra leges et statuta burgorum et quia si dictus annuus redditus alienari debeat / debeat primo ad certos dies legales offeri propinquioribus de sanguine Insuper dicta Joneta aurum et argentum obtulit ad dandum pro eodem annuo redditu prefate Emme matri sue . affirmans per plegium quod ipsa debeat esse propinquior ad habendum dictum annuum redditum sic alienatum quam aliquis alius vel alia qui non est ex ipsum sanguine vel progenie
lune Curia tenta per balliuos decimo octauo die mensis augusti Anno quo supra Quo die curia affirmata