Showing 306 to 310 of 30393 results

Adiungtur Johanni filio gilberti ad suam acquietanciam in octobis presentis curie quod non emit pisces extra forum in preiudicium Communitatis et eciam acquietabit se quod illos duos salmones quos habuit in opella sua non tenuit ibidem in preiudicium Communitatis

ID: ARO-1-0032-02, Volume: 1, Page 32, Date: 1399-08-09

Similiter et warda dependens inter Robertum Colini et thomam blake vsque ad eandem diem differtur propter eandem causam

ID: ARO-1-0032-05, Volume: 1, Page 32, Date: 1399-08-11

Eodem die Dunccanus de Mernys recitans coram ballivis quod Iniunctum fuit sibi ad suam probacionem contra Willelmum Dicson videlicet . quod liberauit dictum Willelmum a plegiagio in quo ipsum traxit et cetera vt patet in rotulamentis precedentibus dixit quod propter laurencium de leth et eius minas nullus audebat secum probare quare extendebat per plegium . quod licet deficiebat in dicta probacione non debebat sibi cadere in preiudicium . aliquod vel grauamen et protestatur pro aliis causis faciendis quare in dicta probacione defecit cum sibi videbitur oportunum

ID: ARO-1-0032-07, Volume: 1, Page 32, Date: 1399-08-11

Eodem die Donaldus filius cristini primo die vocatus ad sectam fergusii Ade non comparuit vnde precipitur seriandis citare dictum Donaldum ad crastinum diem et capere districtionem viij s' a Johanne Mungwale fideiussore dicti Donaldi et dare ad plegium vsque ad crastinum diem citando ipsum nouiter ad eundem diem tanquam fideiussorem .

ID: ARO-1-0033-02, Volume: 1, Page 33, Date: 1399-08-11

Eodem die Johannes spryng obtulit se paratum ad respondendum laurencium de leth super plegium per dictum laurencium super ipsum Inuentum quo quidem Laurencio non comparente dictus Johannes extendebat per plegium quod quitus fuit a sua calumpnia tanquam illo die

ID: ARO-1-0033-08, Volume: 1, Page 33, Date: 1399-08-11