Showing 331 to 335 of 30393 results

Bricius Roberti in amerciamento curie propter Iniustam recontrariacionem plegii Inuenti per Johannem locton' prelocutorem thomlyn anglici . et hoc dictum fuit pro iudicio

ID: ARO-1-0035-04, Volume: 1, Page 35, Date: 1399-08-22

Willelmus blyndcele accedens ad barram accusauit Simonem bayard per plegium . scilicet . quod iniuste deuastat quandam terram . quam dictus Willelmus assedauit dicti simoni pro xiij s' taxauit dampna illata dicte terre ad valorem . xl s' qui quidem Simon peciit diem legalem et assignatur sibi per balliuos proxima dies legalis ad respondendum dicto Willelmo de dicta actione et est prima dies huius processus et omnia precedencia dictus Willelmus fecit vt attornatus dicti Alexandri

ID: ARO-1-0035-06, Volume: 1, Page 35, Date: 1399-08-25

Eodem die precipitur Simon de camera et Johanni filio bricij seriandis ad summoniendum Johannem Stoyl ad comparendum proxima die legali coram ballivis responsurum thome spryng de actionibus quas habet contra eundem Johannem . Similiter ad summoniendum Katerinam de sanctomichaele . laurencium foty . et eius sponsam ad comparendum dicto thome coram ballivis responsuros sibi de illa que habet eisdem dicere iuridice

ID: ARO-1-0035-07, Volume: 1, Page 35, Date: 1399-08-25

Eodem die Willelmus gleny accedens ad barram supplicauit ballivos et acceptandum Thomam spryng suum attornatum ad prosequendum nomine suo contra Matheum hulk quod Iniuste ab eo detinet xxj petras lane et dimidiam . et precipitur Johanni bricij seriando ad summoniendum dictum Matheum ad proximum diem legalem

ID: ARO-1-0035-08, Volume: 1, Page 35, Date: 1399-08-25

Thomas Marr primo die vocatus ad sectam thoma Roberti qhwelp non comparuit vnde precipitur Johanni bricij seriandis capere districtionem viij s' et dare ad plegium et citare ipsum ad proximum diem legalem tanquam ad secundum diem et protestatur pro expensumexpensis suis medio tempore factis et faciendis propter defectum dicti thome

ID: ARO-1-0035-09, Volume: 1, Page 35, Date: 1399-08-25