Showing 28786 to 28790 of 30393 results

Inquisicio Johannes mar' Eodem die compertum fuit per Inquisicionem curie quod Johannes mar est legittimus et propinquior heres quondam alexandri mar patris suj comburgenses dictj burgj Igitur dederunt balliuis in mandatis ad cognoscendum prefatum Johannem ad terras et annuos redditus sibj per decessum dicti quondam patris suj pertinenciis secundum laudabiles consuetudines burgorum terrarum cartarum suarum et cetera

ID: ARO-8-0850-02, Volume: 8, Page 850, Date: 1508-07-08

Curia balliuorum burgi de Abirdene' tenta in pretorio Eiusdem xo die mensis Julij Anno quo supra

ID: ARO-8-0850-04, Volume: 8, Page 850, Date: 1508-07-10

cullan stevinsone The said day the bailyeis chargit Alexander sclatar to mende the hous' pertenyng to Jonet of Kintor the relict of Johne stevinsone with vj sclatis stanis and thai ordanit Isabell of cullan to pay the said sclatar for his labour

ID: ARO-8-0850-01, Volume: 8, Page 850, Date: 1508-07-08

Inquisicio Johannis smytht Inquisicio facta apud burgum de Abirdene decimo die mensis Julij anno Domini Millesimo quingentesimo octauo Coram honorabilibus viris gilberto menyeis preposito et Willelmo portar vno balliuorum dicti burgi In pretorio eiusdem protribunali sedentibus per subscripti videlicet Johannem leslie de Warderis Johannem ruthirfurd militem andream cullan Johannem colisone Willelmum de blakhale de eodem Willelmum futhes Dauid leslie de petcapill Karolum stevinsone cuthbertum Johnstone Alexandrum malysone Andream lousone andream Waus et Jacobum gourlawe burgenses dicti burgi Quj Juratj dicunt quod quondam Johannes lammyntone auus Johannis smitht latoris presencium obiit vltimo vestitus et sasitus vt de feodo ad pacem et fidem domini nostri regis de vna terra Jacente infra dictum burgum in futy inter terram quondam thome glenmaluyn ex australi ex vna et terram alexandrum mathousone ex boreali partibus ab altera Et communionem viam regiam versus occidens extendens in longitudine ad le linkis versus oriens Et quod dictus Johannes smitht est legittimus et propinquior heres eiusdem quondam Johannis auj suj de dicta terra cum pertinenciis Et quod est legittime etatis Et quod dicta terra valet nunc per annuum xiij Solidos et quatuor denarios Et valuit sex solidos et octo denarios in tempore pacis Et quod tenentur in capite de suppremo domino nostro rege per seruicium burgagium Et nunc existit in manibus domini nostri regis legittime per se ipsum ob decessum quondam dicti Johannis auj suj per spacium septem annorum aut eocirca in defectu verj heredis Jus suum hucusque minime prosequentis datis et clausulis Sub sigillo dicti balliuj Et sigillis quorundam eorum quj dicte Inquisicionj inter erant faciendum anno die mense et loco prenotatis

ID: ARO-8-0850-05, Volume: 8, Page 850, Date: 1508-07-10

procuratorium Willelmi blakhale Eodem die Will Agnes hay fecit constituit et ordinauit Willelmum blakhale de eodem patricium rede coniunctim et diuisim suos procuratores ad prosequendum mariotam clerk sponsam thome straloche pro vno le paner cardis et cetera agendum defendendum promittens rato et grato

ID: ARO-8-0850-03, Volume: 8, Page 850, Date: 1508-07-08