hans cunnart' quo die actio mota per hans cunnart magistrum ac mercatorem cuiusdam nauis de Danskin de et super certis summis clamatis per eundem hans ab Alexandro de camera Roberto blindsel et thoma prat tanquam mercatoribus et emptoribus bonorum suorum / posita fuit ad assisam proborum virorum ad hoc iuratorum quorum nomina sunt hoc Duncanus sanchar de murcroft thoma fife Jacobus cuming gilbertus vaus Willelmus blindsel andreas branch Dauid mathei gilbertus morison et andreas atkin / Quj mature auisati deliberarunt quod dicti alexander Robertus et thomas non fuerunt mercatores neque emptores dictorum bonorum pertinencium ad le hans / nec debent sibi aliquam summam per ipsum clamatam
Curia legalis tenta in pretorio burgi de abirdene per ballivos eiusdem secundo die Septembris anno Dominj et cetera lxxxijdo
gledstan' Item eodem die actio mota inter gilbertum Waus de many et thomam gledstane penes quatuor marcas clamat' per dictum gilbertum posita fuit ad assisam /. que matura auisata deliberauit et decreuit dictum thomam quitum de clamio dicti gilberti summe antedicte
Curia tenta in pretorio de abirdene per ballivos eiusdem xxvij die mensis Augusti predicti /
Eodem die predictus hans cunnart coram ballivis in Judicio fatebatur se plenarie contentum et persolutum pro bonis suis emptis et receptis per Alexandrum chavmer de murchil et inde quiteclamauit eundem imperpetuum