Eodem die Thomas yule inuenit Jacobum Kennarty plegium legalem pro eo quod Ricardus litstar erit indempnis de eo et parte sua aliter quam in vico viridi plegium legalem pro eo quod thomas yule erit indempnis de ipso et parte sua aliter quam Jura volunt
Willelmus de Kintor Jacobus craik / andreas murra senior patricius andirson gilbertus leche Willelmus gray andreas goldsmyth andreas rettre Johannes chepman Willelmus necolson Johannes de torryleith et Dauid hil / per quam assisam mature auisiatam Willelmus forbes lauchlanson conuictus fuit pro iniusta perturbacione philippi de Dunbrek sergeandi in ministracione sui officij et pro inobediencia eiusdem seriendi / pro qua perturbacione adiudicatus fuit in amerciamento curie et emendare eidem ad visum proborum virorum / Et idem Willelmus forbes similiter conuictus adiudicatur in ijobus aliis amerciamentis in vno videlicet pro perturbio Alexandri Riny et in alio quia iniuste perturbavit Willelmum lyntoune et emendabit eisdem ut Jura volunt / et dicti Alexander riny et Willelmum lynton' quieti de perturbio prefati Willelmi forbes
Willelmus blindsel senior palam confessus fuit / se ad firmam assedasse Willelmo rettre burgensi dicti burgi / croftum suum et terram vocatam halylandis Jacentem infra libertatem de Abirdene / pro terminis xiij annorum datam littere assedacionis inde confect' immediate sequente videlicet xvj diem Septembris anno Dominj mo iiijco lxxvijo Et quod varantizabit et defendet dictam assedacionem prefato Willelmo rettre heredibus suis et assignatis iuxta formam et tenorem dicte littere assedacionis per eundem Willelmum rettre in curia ostense vt Jura volunt
Eodem die Dauid magister sub deo cuiusdam nauis de Dysert adiudicatus fuit in amerciamento quia iniuste detinuit viij s' a Johanne vaus
Eodem die Andreas branche accusatus de iniusta perturbacione et lesione Willelmi famuli Willelmi blindsel iunioris / negavit omnem perturbacionem eiusdem preterquam in sua defensione vnde hoc posit' fuit ad assisam proborum burgensium videlicet Andree scherar' Dauid colison alexandri rede Johannis Wormot Dauid mathei Willelmi hay Jacobi craik Andree murra senioris Dauid Kintor gilberti leche moricij besat et Jacobi Kennarty / quj Jurati dixerunt quod Andreas branch perturbavit Willelmum famulum Willelmi blindsel quare amerciatur / set quod Willelmus famulus predictus fuit principalis cantor et procurator dicti perturbij et Ideo adiudicatus fuit in amerciamento et emendabit dicto andree quia assisa reperit eum perturbarem eiusdem / et emendabunt sibi adinuicem ad visum proborum virorum