Adam andirson conuictus per assisam amerciatur quia iniuste perturbavit vxorem henrici quhitbrou Et idem henricus ex parte vxoris sue in amerciamento pro perturbio dicti ade in verbo Johannes pawdy in amerciamento pro iniusta perturbacione Willelmi quhithude prout comp fuit per assisam et cetera
Eodem die Jacobus de Wenton' mercator cuiusdam nauis de Deip quam sub deo gubernat balingarius perefire fatebatur se plenarie solutum et contentum de vniuersis et singulis bonis et mercandisis emptis et receptis ab eo per Dauid colison Alexandrum rede et thomam prat aut per quoscumque alios burgenses et inhabitantes de abirdene Vnde ipsos quieteclamavit et exoneravit in perpetuum de bonis antedictis presencia Dauid mathei custumarij / magistri nauis antedicte magistri thome stane capellanj aliorum diuersorum
Eodem die Dauid de Kintor inuenit Johannem Waus plegium legalem pro eo quod macolmus mowet erit indempnis aliter quam per viam Juris Et similiter Willelmus blindsel iunior deuenit plegius legalis pro macolmo mowet de indempnitate dicti Dauid Kintor et cetera
Dauid mathei Willelmi hay Jacobi craik Andree murra senioris Dauid Kintor gilberti leche moricij besat et Jacobi Kennarty / quj Jurati dixerunt quod Andreas branch perturbavit Willelmum famulum Willelmi blindsel quare amerciatur / set quod Willelmus famulus predictus fuit principalis cantor et procurator dicti perturbij et Ideo adiudicatus fuit in amerciamento et emendabit dicto andree quia assisa reperit eum perturbarem eiusdem / et emendabunt sibi adinuicem ad visum proborum virorum
Curia legalis tenta in pretorio burgi de Abirdene per balliuos eiusdem octauo die mensis maij Anno Domini mo iiijco lxxxmo Quo die sectis vocatis et curia affirmata et cetera