vxor Johannis pawdy conuicta per assisam amerciatur pro perturbio vxoris Willelmi quhithude Et Idem Johannes in amerciamento quia perturbavit dictum Willelmum et in ijobus aliis amerciamentis pro perturbio assise et curie
quo die Alexander rede prosecutus fuit per plegium gilbertum Waus de iniusta detencione xlv s' ab eo pro quibus ut asserit deuenit sibi plegius pro Jacobo drapar in Dunde quj quidam gilbertus peciit diem legalem ad respondendum dicto plegio / et ballivi assignauerunt eidem diem lune ad quindenam responsurus vt Jura volunt
In curia burgi de Abirdene tenta in pretorio per ballivos eiusdem xxviij die Aprilis anno Domini et cetera lxxxmo / Willelmus blindsel iunior extendit plegium super Andream branch quod iniuste detinet vnum annulum aureum ab eo sibi inuadiato pro xv s' quos optulit in pecuniam iniusta deliberare dicto Andree / qui peciit diem legalem ad respondendum dicto plegio / et ballivi assignauerunt eidem hodie ad xvnam si dies illa iuridica fuerit alioquin proximam diem Juridicam inde sequen'
blindsel couparium et vxorem suam et emendabit eisdem vt Jura volunt Et dictus Willelmus in amerciamento pro perturbio prefati patricij / et in duobus alijs amerciamentis ex parte vxoris sue pro iniusta perturbacione patricij adamson et matris sue prout deliberatum fuit per assisam et cetera
Curia burgi de Abirdene tenta in pretorio per balliuos eiusdem xxij die Aprilis anno et cetera lxxx /