quo die wardatum fuit per curiam et datum pro iudicio per os thome talyour Judicatoris curie / quod Recontrariacio plegij porrecti pro Ricardo hil facta per Andream Wenton' ex parte Willelmi frostar' nullius est valoris quare dictus Willelmus adiudicatus fuit in amerciamento curie / Et idem Willelmus conuictus per assisam amerciatur pro iniusta perturbacione Ricardi hil et filij suj et cetera
In curia tenta in pretorio burgi de Abirdene per ballivum supradictum xxj die mensis et annj predictorum Ricardus litstar per confessionem propriam adiudicatur in amerciamento curie quia iniusta perturbavit thomam yule extrahendo cultellum ad eundum / et tenetur emendare ei ad visum proborum virorum / Et dictus thomas purgavit se de perturbio prefati Ricardi ex ordinacione assise
patricius adamson' conuictus per assisam amerciatur quia iniuste perturbavit Willelmum blindsel couparium et vxorem suam et emendabit eisdem vt Jura volunt Et dictus Willelmus in amerciamento pro perturbio prefati patricij / et in duobus alijs amerciamentis ex parte vxoris sue pro iniusta perturbacione patricij adamson et matris sue prout deliberatum fuit per assisam et cetera
Item eodem die / quia Willelmus de Kintor optulit se probare solucionem certe firme petite ab eo per magistrum Johannem levingston' vicarium de Inuerugy pro assedacione domus eiusdem vicarij eidem Willelmo fact' et cetera / ballivi assignauerunt dicto Willelmo hodie ad quindenam ad probandum suam solucionem dicte firme clamant de certis terminis preteritis et quam probauerit illo die se soluisse / tantum sibi allocobatur / et Residuum soluere tenebitur dicto vicario vt Jura volunt
Curia burgi Abirdene tenta in pretorio per Jacobum comyng vnum ballivorum eiusdem xx die Aprilis anno Domini et cetera lxxx /