Actio mota inter thomam spryng et Johannem Stoyl ex consensu vtriusque partis submittitur ad ordinacionem proborum hominum et vtraque pars Inuenit plegium quod dicta actio amplius non veniet coram balliuis Johannes stoyl Inuenit Johannem andree plegium et dictus Thomas Inuenit laurencium leth plegium quod amplius non veniet coram balliuis in eorum defectu
Memorandum de determinacione actionis mote inter laurencium de leth ex vna parte et Johannem andree ex alia parte iudicatum fuit quod dictus laurencius ad eius peruenit calumpniam de quadam porcione petrarum ad valorem quinque marcarum et tenetur dictas petras restituere vel eius valorem et cetera dictus Johannes in amerciamento In eadem causa iudicatum est quod Willelmus Dicson' tenetur ipsum Johannem warandizare et indempnem obseruare erga ipsum laurencium et omnes alios de dictis petris W Dicsoun in amerciamento vel salt' sibi precium restituere secundum quod solueret et ipse Willelmus in amerciamento quod illas petras ille Willelmus illegittime vendidit
2a dies Ricardus nachtison' et henricus louthiane vocati ad sectam Johannis Walteri carnificis non comparuerunt precipitur seriandis capere districtionem octo solidorum et dare ad plegium et citare ipsos nouiter et cetera et est huius processus secunda dies
secundum dies Simon bayard tercio secundo die vocatus ad sectam Willelmi blyndcele tanquam attornatus Alexandri berclay non comparuit / precipitur seriandis capere districtionem viij s' et dare ad plegium et citare ipsum nouiter et cetera
Curia legali tenta per balliuos vicesimo secundo die mensis Septembris Anno quo supra Quo die curia affirmata