probauit Eodem die assignatur Johanni de Tulach ad veniendum cum sua probacione in octabis presentis curie ad probandum quod Johannes flechar cepit de ipso quandam terram in vico de foty Jacentem ad firmam quod dictus Johannes flechar negauit
Item Katerina pyngle sponsa Johannis Stoyl et ysabella pingle sponsa Laurencii de foty filie et heredes quondam mariorie de blakwatir vocate ad sectam thome spryng non comparuerunt precipitur seriendis capere districtionem et cetera et est huius processus prima dies
Item Willelmus scissor veniens ad barram pecijt iudicium sibi dari causa super causa dependente inter ipsum et Bricium filium Roberti de qua antea agitur et asserit se tres processus fecisse tribus diebus legalibus retroactis cum quarto die et peremptorio / prout in rotulamentis inde prius factis continetur curia auisata decreuit quod dictus Willelmo ad eius peruenit calumpniam super premiss' per legittimum iuris processum causa non defensa et quod dictus bricius dictum par de pater nostris cum monile argenteo debeat restituere prout superius expressatur ipsi Willelmo debeat et dictus bricius in amerciamento curie et hoc datum fuit pro iudicio per os iudicatoris antedicti
Curia legali tenta per balliuos nono die mensis Septembris . Anno quo supra Quo die curia affirmata
Item thomas de marr' secundo die vocatus ad sectam Roberti qwelp non comparuit quare precipitur seriendis capere districtionem octo solidorum et dare ad plegium et citare ipsum nouiter tanquam ad tercium diem