Showing 371 to 375 of 30393 results

Eodem die Dunccanus de Mernys veniens ad barram peciit iudicium sibi dari super causa dependente inter ipsum et Johannem Wormot de qua antea agitur asserens se tres processus fecisse tribus diebus legalibus retroactis cum quarto die et peremptorio prout in rotulamentis inde superius confectis continetur curia auisata decreuit quod dictus Dunccanus ad suam peruenit calumpniam super premiss' per legittimum iuris processum causa non defensa et quod dictus Johannes dictos viij s' tribus obulis minus Dunccano predicto debeat restituere prout superius expressatur et hoc ex ore Willelmi croket Judicatoris curie datum fuit pro iudicio nemine contradicente teste curia et dictus Johannes remanet in amerciamento curie

ID: ARO-1-0040-02, Volume: 1, Page 40, Date: 1399-09-09

Johannes fleschar in amerciamento curie quia negauit quod cepit quandam terram ad firmam de Johanne de Tulach . quod dictus Johannes probauit vt sibi assignatum fuit in precedente curia

ID: ARO-1-0040-04, Volume: 1, Page 40, Date: 1399-09-16

Curia tenta per balliuos decimosexto die mensis septembris Anno quo supra quo die curia affirmata

ID: ARO-1-0040-03, Volume: 1, Page 40, Date: 1399-09-16

Eodem die thomas filius Johannis carnifex posuit se in voluntate balliuorum pro rebellion quia fuit rebellis seriandis ville

ID: ARO-1-0040-05, Volume: 1, Page 40, Date: 1399-09-16

Actio inter hetman et Robertum faucunar differtur vsque ad crastinam diem et plegio pro Roberto faucunar Willelmo de crag et plegio pro hetman Willelmo borthwyk

ID: ARO-1-0041-05, Volume: 1, Page 41, Date: 1399-09-19