Item Rowarda dependens inter Robertum Colini et thomam Blak super excepciones interpositas per Johannem de spens prelocutorem dicti Thome blak contra probacionem dicti Roberti Colini anteductis racionibus hincinde ostensis deposita fuit ad declaracionem et determinacionem curie partibus de curia remotis . curia decreuit quod ille exceptiones interposite contra dictam probacionem nullius fuerunt valoris vel momenti et quod dicta probacio fuit inse valida et iusta et idem thomas annulum de quo agitur restituere debeat vel eius precium dicto Roberto et quod remansit in amerciamento curie et hoc datum fuit pro iudicio per os Willelmi croket iudicatoris curie nemine contradicente
Johannes Stoyl vocatus ad sectam thome Spryng non comparuit precipitur seriendis capere districtionem octo solidorum de dicto Johanne et dare ad plegium et citare ipsum nouiter et est huius processus prima dies
Item Ricardus nachtison' et henricus de louthiane vocati ad sectam Johannis filii Walteri carnificis non comparuerunt quare precipitur seriandis capere districtionem viij s' et dare ad plegium et citare ipsos'os' overwrites 'm' (for 'ipsum') in a different ink. nouiter et cetera et est huius processus prima dies
Eodem die adiungitur henrico sclatar in octabrisoctabis presentatis curie ad veniendum cum sua probacione ad probandum quod thomas Johannis Iniuste fregit arcum suum
Simon bayard vocatus ad sectam Willelmi blyndcele non comparuit quare precipitur seriandis capere districtionem viij s' et dare ad plegium et citare ipsum nouiter et est huius processus secunda dies prima dies