Showing 401 to 405 of 30393 results

Assignatur Willelmo de strade in octobis presentis curie ad probandum legittime quod contractus cal de actione mota inter ipsum et alexandrum filium Reginaldi fuit factus in burgo de Abirdene plegio pro dicto Alexandro quod veniet dicto die ad recipiendum dictam probacionem Willelmo moden dictus vero Alexander protestatur pro sumptibus suis et expensis

ID: ARO-1-0044-10, Volume: 1, Page 44, Date: 1399-10-02

Curia tenta per balliuos vltimo die mensis Septembris Anno quo Supra Quo die curia affirmata

ID: ARO-1-0044-01, Volume: 1, Page 44, Date: 1399-09-30

Similiter dictus Johannes Ingrame vocatus ad intrandum omnes nautas suas non comparuit quare remanet in amerciamento

ID: ARO-1-0044-04, Volume: 1, Page 44, Date: 1399-09-30

Curia tenta per balliuos primo die mensis octobris Anno quo Supra quo die curia affirmata

ID: ARO-1-0044-05, Volume: 1, Page 44, Date: 1399-10-01

Willelmus moden secundo vocatus ad intrandum Alexandrum filium Reginaldi ad sectam Willelmi de strade non comparuit precipitur seriandis capere districtionem viij s' et dare ad plegium et citare ipsum nouiter

ID: ARO-1-0044-02, Volume: 1, Page 44, Date: 1399-09-30