Curia tenta per balliuos . vicesimo octauo die mensis Augusti . Anno quo supra Quo die curia affirmata
Thomas blake in amerciamento curie quia cepit panem ab vxore Willelmi blakburn sine causa et Iniuste sine aliquo officiario ville // Item in alio amerciamento quia intulit minas eciam iniuste dicto Willelmo
Curia tenta per balliuos vicesimo sexto die mensis Augusti Anno quo supra Quo die curia affirmata
Robertus filius Dunccani veniens ad barram fecit protestacionem in forma iuris asserens quos sasina data Johanni Wrycht de quodam annuo redditu decimo solidorum exeunte de quodam crofto Jacente iuxta pontem latronum ex parte orientali eiusdem inter croftum Johannis ledale ex parte australi et croftum qui vocatur ly newlandis ex parte boreali / nullius est valoris nec debeat esse quia facta est contra leges et statuta burgorum eo quod dictus Robertus fuit est in pacifica possessione dicti crofti et eciam dicti annui redditu a longis temporibus retroactis . quem annuum redditum ac totum ius et clameum iuris quod quos Alanus haket habuit in dicto crofto / dictus Robertus emit ab eodem pro certa summa pecunie que dicto dicto alano per dictum Robertum plenarie et fideliter est soluta de quo quidem annuo redditu et iure dictus Robertus possessionem cepit vt asseruit corporalem et si necessitas requireret hoc per plegium extendebat
Patricius baxtar Willelmus baxtar Willelmus baxtar Andreas baxtar fregit Willelmus boyl Simon baxtar baxtar fregit ome fregit baxtar Thomas blake Johannes bricij Andreas gilberti hesilhede fregit istiThis line is linked to the first three names in the first column through a bracket. tres sunt ad acquietanciam in die lune proximo futoro scilicet xvij die nouembris OmnesThese lines are linked to all the names in the first column through a bracket. Isti obligauerunt se ad soluendum sine remissione ballivis viij s' et ad desistendum ab officio suo per vnum annum si vendant plures panes . pro duodecim quam xiij panes . vel si vr dimittant forishabitantes pinsere in fornacibus suis in preiudicium Communitatis