probauit Adiungitur Dunccano Mernys Ad suam probacionem in octobis presentis curie ad probandum quod Willelmus Dicson' tenetur sibi in x s' vj d' ob' .
Assisa leuata super cognicione panis et ceruisie compertum est quod frumentum valet xl d' et brasium iij s'
Adiungitur Johanni spryng et henrico louthiane . ad proximum diem legalem quod comparendum coram balliuis et ad habendum finalem determinacionem de actione inter ipsos mota
Robertus Dunccani venit cum istis subscriptis vt Iniunctum fuit sibi in terra flandrensi videlicet Willelmo moden . Matheo hulk Alano Jacobi Andrea Johannis Wilkyn Webstar Dauid thome et Johanne vscher et probauit quod satisfecit Andree filio Dunccani commoranti in flandria et bricio Dunccani de xvij s' grossorum et ix g' de quibus calumpniatus fuit in flandria per dictos andream et bricium
Curia tenta per balliuos decimo nono die mensis Junij Anno quo supra Quo die curia affirmata