Willelmus filius michaelis posuit se in voluntate balliuorum pro verberacione cuiusdam mulieris
Eodem die petrus de paxton' primo die vocatus ad sectam henrici de louthian non comparuit vnde precipitur eidem seriando capere disctrictionem octo s' et dare ad plegium et citare ipsum nouiter ad secundum diem
Eodem die Willelmus moden comparens ad barram asseruit quod Iniunctum fuit ad suam probacionem quod mauricius suerdlslepar
Eodem die comparens ad barram Simon de benyn calumpniauit Willelmum Dicson' quod Iniuste ab eo detinet xxxiij s' in quibus sibi tenebatur vt asseruit pro animalibus qui emit ab vxore dicti Simonis . qui quidem Willelmus negauit dictum debitum et sic assignatum fuit dicto Simoni ad suam probacionem in proximo die legali vt probaret quod dictus Sim Willelmus sibi in dicte peccunie summa tenebatur
non probauit Adiungitur eidem Willelmo ad suam probacionem in octobis presentis curie ad probandum quod deliberauit quandam scalam Johanni filii bricij quam ab eo Mutuauit et sic in amerciamento