Curia tenta per balliuos vicesimo quinto die mensis Junij Anno quo supra Quo die curia affirmata
Robertus de angus posuit se in voluntate balliuorum quia non venit cum acquitancia sua secundum quod debebat vt patet in curia precedenti plegio pro ipso andrea pistore
Thomas Johannis famulus Johannis laurencii habet recipere emendam a michaele de camera et patricio de Inuerkethyn . et dictus thomas erit ammodo indempnis de dictis michaele et patricio . plegio pro dicto michaele . Johanne filio thome et plegio pro dicto patricio dicto Michaele
Eodem die Dunccanus mernys venit ad barram et probauit intencionem suam per legittimos testes quod Willelmus Dicson' ab ipso tenuit iniuste x s' vj d' ob' 2m quod ejdem Dunccano Iniunctum fuit in curia precedenti per ballivos
Willelmus filius ade carnifex et Johannes thome et thomas filius Johannis et Johannes filius gilberti posuerunt se in voluntate ballivorum quia non tenent precium carnium nec faciunt ad artificium suum quod facere tenentur de iure