Adiungitur Roberto colini ad veniendum die mercurii proximo futuro ad probandum quod thomas Johannes blake iniuste ab eo tenet vnum annulum aureum plegio pro dicto thoma Johanne quod veniet Ad recipiendum dictam probacionem Alano Jacobi et eciam quod non dampnabit dictum Robertum verbo vel facto aliter quam exigit ordo iuris dictus annulus est precii dimidii nobilis in pondere et pro factura . xij d'
Adiungitur appreciatoribus carnium in octobis presentis ad veniendum coram ballivis et ad recipiendum assisam vicinorum suorum si faciant ad officium suum quod facere tenentur de iure
henricus sclatar' in amerciamentis primo quia verberauit quandam mulierem iniuste et eciam quia inobediens fuit et rebellis officiare ville
Thomas blak in amerciamento quia dispersionauit Robertum colini coram ballivis in plana curia
Willelmus Dicson' in amerciamentis primo quia non venit ad recipiendum probacionem ductam per Dunccanum de Mernys quam ipsum secundo quia non venit cum probacione sua secundum quod ei Iniunctum fuit in curia precedente