SimonThis whole entry has been deleted. lamb posuit se in voluntate balliuorum in hoc quod malefecit alias vel iniuste fecit vxori et nutrici Ade thome
Matilda de frendracht posuit se in voluntate balliuorum quia pistrix est laganarum et quod brasiat et vendit ceruisiam cum non sit libera
Curia tenta per balliuos decimoquinto die mensis may Anno quo supra Quo die curia affirmata
Curia legalis tenta per balliuos secundo die mensis Junij Anno quo supra . quo die curia affirmata dilata fuit dicta curia vsque ad octobas eiusdem quia fuit dies festiualis
Quo die octauo sequenti videlicet nono die mensis eiusdem Junij et Anno quo supra Dunccanus marr' secundo die vocatus ad sectam Johannis locton' non comparuit vnde precipitur Johanni filio bricij seriando capere disctrictionem octo solidorum et dare ad plegium et citare ipsum nouiter ad tercium diem