Laurencius campsi similiter est ad quitanciam suam eodem die fiendis propter dictas causas et vltra acquietabit se quod non emit p carnes post pascha
In crastino sequenti videlicet die martis venit Johannes spryng et extendebat per plegium recontrariando plegium Inuentum per henricum de louthiane asserens quod eadem die martis est eius dies assignata ad probandum et non dies lune predictus et offert se paratum ad probandum et assignatur eis proximus dies legalis ad determinandum suam actionem
Willelmus filius ade et Johannes Walteri gilberti adiungitur ad suas quitancias dicto die lune quod non emerunt pisces in preiudicium et dampnum ville. Similiter et thomas Johannis Et isti tres sunt in amerciamentis quia vendunt carnes sine precio. Omnes isti defecerunt tam in probacionibus quam in quitanciis
Thomas Johannis posuit se in voluntate ballivorum pro perturbacione ville cum Willelmo filio ade
Adiungitur Willelmo filio ade ad suam probacionem die lune proximo futuro quod Thomas Johannis percussit ipsum . Et eidem adiungitur ad suam quitanciam eodem die quod non perturbauit thomam Johannis