Curia tenta per balliuos decimotercio die mensis may Anno quo supra Quo die curia affirmata
Adiungitur effamie lisurs ad suam quietanciam in crastino die quod non pinsiat farinam auenaticam plegio Johanne lucris non quitauit sed posuit se in voluntate balliuorum et Inuenit Johannem lucris plegium quod amplius non delinquet
Eodem die Simon lamb prelocutor Johannis henrici calumpniauit Johannem Wynk ex parte dicti Johannis henrici quod iniuste detinet ab ipso vij s' sterlingorum pro quibus ipse Johannis henrici compulsus fuit per Johannem henricum Willelmum blyndcel et districtus per namos suos ad satisfaciendum ipsi Willelmo Blyndcele de dictis vij s' et quod Idem Johannes Wynk aut dictos vij s' solueret vel saltem ipsum quitum faceret erga Willelmum blyndcele per plegium affirmauit postmodum Johannes alani prelocutor Johannis Wynk peciit auisari qui auisatus reintrauit curiam et ipsam calumpniam neque negauit neque fatebatur In continenter Simon lamb ex parte dicti Johannis henrici excepit dicens quod exquo Idem Johannes Wynk auisatus ad respondendum super calumpniam et responsum legale non dedit neque litis contest' fecit legittime ad suam peruenit calumpniam causa non defensi et hoc per plegium affirmauit dictus Johannes alani ipsum plegium recontrariauit affirmans et dicens quod in hac curia non debet conueniri neque responsum dare quia sunt ex vtraque parte ruremanentes . vnde differtur warda vsque ad crastinum diem propter debilitatem curie
Simon lamb calumpniatus fuit per balliuos quod illegittime incarcerauit quandam mulierem de burgo autoritate sua racione officij sui vicecomitis que mulier primo debeat presentari balliuis super aliqua actione . qui Simon fatebatur se sic fecisse . et super hoc se posuit in voluntatem voluntate balliuorum