Curia legali tenta per balliuos quinto die mensis may Anno quo supra Quo die curia affirmata
Eodem fer die fersith Rede adiungitur in octabis presentis curie ad suam probacionem quod Willelmus taillour blacberd iniuste detinet ab eo vnum monile et vnum par de bedis
Eadem vxor henrici mason in amerciamento primo quia vendit seru ceruisiam et alia vt burgensis et non est eciam quia vendit farinam cum mensuris non sigillatis
Willelmus strade in amerciamento curia quia iniuste Inuenit plegium super Willelmum baxtar mykyl vt probatum fuit per iuramentum dicti Willelmi baxtar
Et Willelmus strade extendebat plegium immediate post hoc quod illud iuramentum non fuit sufficiens nec valebat et dictus Willelmus baxter illud plegium recontrariauit et sic est ad wardam curie que warda differtur vsque ad quindenam propter debilitatem curie