Willelmus de Strade in amerciamento quia non venit ad prosequendum plegium quod Inuenit super Willelmum buchur / pro quo Willelmo Johannes spront fuit plegius et ambo comparuerunt
Adiungitur Eby bouer' ad suam que acquietanciam quod non pinsit laganas nec pinsuit postquam fuit inhibitus die lune proximo futuro
Eodem die adiungitur vxori henrici mason in octabis presentis ad suam acquietanciam quod non pinsit laganas ad vendendum extra hospicium suum nec quod est rebellis contra officiarios ville et non peiorat forum quo ad empcionem farine nisi quod provenit marito suo racione conductionis bouium suorum
Thomas spryng et Robertus colini Eodem die protestabantur quod curia alias tenta super territorium de Rubislaw per Aldirmannum et balliuos burgi nostri de Abirdene nullius valoris est aut firmitatis quia tenta fuit per non habent' potestatem eciam summonitor non fuit legittimus nec legittime tenent' summoniebantur quia per infamen et suspensorem hominem
Adiungitur vxori benche ad suam acquietanciam die lune proximo futuro quod non pinsit laganas nec farinam vendit in discis et modicis mensuris cum alijs diuersis punctis valde malis