Showing 821 to 825 of 30393 results

Donaldus Walkar in amerciamento curie quia iniuste tenuit vnam securim a thoma filio henrici

ID: ARO-1-0113-03, Volume: 1, Page 113, Date: 1400-03-15

In crastina die symon de benyn calumpniauit Johannem clerk dicens quod fuit Mercator Willelmo bischapman et vxori sue de ix sarpellis lane et vnum pok pellium v dacris coriorum et eciam quod fuit in parte cum dicto Willelmo de quibus bonis nunquam dedit compotum quare dictus Simon peciit ab eo compotum de parte dictorum bonorum pertinencium vxori sue et pueris dicti Willelmi . qui pars dictorum bonorum . est due partes eorundem . qua calumpnia facta et probacione dicto Simoni iniuncta . cassata et adnullata . ad composicionem processerunt que composicio fuit quod ex quo dictus Johannes allegauit quod dedit compotum de dictis bonis Murthaco Scoule executori dicti quondam Willelmi bischapman . balliui cum consensu dicti Simonis dederunt sibi diem videlicet festum natiuitatis beati Johannis baptiste proximo futuro ad monstrandum litteras quitas de dictis bonis . vel alias succumbent in causa . et ad hoc quia plegium non habuit iurauit magnum iuramentum ad hoc suplendum sine dolo et fraude

ID: ARO-1-0113-04, Volume: 1, Page 113, Date: 1400-03-16

Willelmus camera de key secundo die vocatus ad sectam Willelmi strade non comparuit precipitur seriandis capere districtionem octo s' . et dare ad plegium et citare ipsum nouiter et cetera

ID: ARO-1-0113-11, Volume: 1, Page 113, Date: 1400-03-22

Curia legali tenta per balliuos vicesimo secundo die mensis marcij Anno quo supra Quo die curia affirmata et sectis vocatis et cetera

ID: ARO-1-0113-05, Volume: 1, Page 113, Date: 1400-03-22

Willelmus de Kyntor et Dunccanus de Marr' attornati Dauid de scroggis . vt patuit per litteram domini nostri regis ibidem lectam obtulerunt se nomine dicti Dauid paratos ad respondendum plegio Inuento super dictum Dauid . per Robertum colini quo quidem Roberto legittime vocato et non comparente . Johannes ledale prelocutor dictorum Willelmi et Dunccani nomine dicti Dauid extendebat plegium quod quitus fuit a calumpnia sua . causa non comparencie . et dictus Robertus in amerciamento curie

ID: ARO-1-0113-06, Volume: 1, Page 113, Date: 1400-03-22