Nicholaus ledale deuenit plegius pro Willelmo de strade de indempnitate Willelmi camera de key . aliter quam exigit ordo iuris Similiter et Johannes Crab deuenit plegius pro Willelmo de camera de indempnitate Willelmi de strade
Rogerus sprunt in amerciamento curie quia non venit ad acquietandum secundum quod Iniunctum sibi fuit in curie precedenti
Willelmus commorans cum Dauid Walkar posuit se in voluntate ballivorum pro se et duabus mulieribus pro dolacione silue
Robertus baxtar in amerciamento curie quia non venit ad prosequendum plegium quod Inuenit super matildam de frendracht et dicta matildis extendebat plegium quod quita fuit a calumpnia sua
Adam Walkar' posuit se in voluntate ballivorum pro perturbacione ville cum thoma smyth