Showing 801 to 805 of 30393 results

Curia legali tenta per balliuos octauo die mensis marcij Anno quo supra Quo die curia affirmata .

ID: ARO-1-0111-01, Volume: 1, Page 111, Date: 1400-03-08

Dauid de Scrogis secundo die vocatus ad sectam Roberti filii Colini non comparuit precipitur Johanni lucris seriando capere districtionem octo solidorum et dare ad plegium et citare ipsum nouiter ad proximum diem legalem tanquam ad tercium diem huius processus

ID: ARO-1-0111-03, Volume: 1, Page 111, Date: 1400-03-08

Adiungitur thome filio henrici veniendum in octabis presentis curie cum sua probacione ad probandum quod Donaldus Walkar tenet iniuste ab eo vnam bipennem vel vnam securim et quod est sua vt probabit

ID: ARO-1-0111-04, Volume: 1, Page 111, Date: 1400-03-08

non acquietauit Adiungitur Rogero sprunt ad veniendum in octauis presentis curie ad acquietandum se de perturbacione ville

ID: ARO-1-0111-07, Volume: 1, Page 111, Date: 1400-03-08

Thomas Johannis carnifex in tribus amerciamentis primo quia rebellis fuit seriandis eorum officium exercentibus . Secundo quia inobediens fuit ballivis nolens intrare prisonam ad eorum preceptum . Tercio quia exiuit prisonam sine eorum licencia

ID: ARO-1-0111-09, Volume: 1, Page 111, Date: 1400-03-08