Actio mota inter priorem fratrum carmelitarum de Abirdene ex parte vna . et Robertum faucunar burgensem de monros . ex parte altera submittitur ex consensu ambarum parcium . ad ordinacionem et determinacionem istorum subscriptorum . videlicet pro parte dicti prioris Alexander banerman et Simon benyn eligitur . et pro parte dicti Roberti . Adam de Benyn . Andreas's' overwrites tilde for 'm'. panter vel Johannes de stane vel Willelmus philippi vel consimilis illis . et proxima dies curie capitalis . videlicet . dies lune proximo sequens dominicam qua cantatur quasi modo genitus est eis assignatus ad comparendum apud Abirdene pro determinacione dicte cause . sine quacumque impetracione dominorum . et quorumcumque aliorum quam prescriptorum ad hoc vt predicitur electorum . Et si aliqua parcium predictarum . in earum defectu non venit dicto dicto die cum prescriptis compositoribus . illa pars que deficit succumbet in causa cum omnibus dampnis legittime probatis et expensis . et eciam dicti compositores iurabunt ad iuste determinandum dictam causam secundum discrecionem et scienciam eorundem . Et sicut Robertus predictus est obligatus ad consimiles . in casu quod aliquis suorum compositorum deficiat / ita liceat dicto priori in absencia compositorum suorum vel vnius eorum dicto die Ad comparendum . ad eligendum consimiles illis qui pro parte sua prescribuntur . vlterius dictus Robertus traxit omnes carnes suas prius per balliuos arrestatas . in plegiagio quod ipse veniet dicto die vt prescribitur ad habendum finalem determinacionem dicte cause quousque Inueniat sufficientes plegios ad comparendum dicto die vt predicitur . quos Inuenit Willelmum de Crag et Thomam scherar' insolidos plegios omnia predicta modo pariter et effectu vt prescribitur sine dolo et fraude firmiter perimplere
Assisa leuata super cognicione panis et ceruisie compertum est quod bolla frumenti valet iij s' vj d' et bolla brasij iij s'
non acquietavit Adiungitur magi amite henrici lyntoris ad veniendum in octauis presentis curie acquietando se de piscione laganarum
Michael de camera in amerciamento tali quale debeat perdere pro iniusta Inuencione plegii de recente deforciamento super Mauricio suerdslepar
Robertus baxtar panis obuli, Johannes filius thome, Willelmus baxtar, patricius baxtar, Isti fregerunt obligacionem suam in modico dant' frustra panis a