Showing 751 to 755 of 30393 results

Memorandum quod patricius Alexandri deneuit plegius Willelmo scherol pro patricio Kemp ad intrandum dictum patricium . infra premunicionem duorum dierum ad respondendum dicto Willelmo et ad liberandum ipsum de plegiagio xxv s' quod Iniuit erga eundem pro tribus catallis

ID: ARO-1-0105-06, Volume: 1, Page 105, Date: 1400-02-12

Thomas porke posuit se in voluntate ballivorum quia perturbauit villam cum dicto Andrea

ID: ARO-1-0105-11, Volume: 1, Page 105, Date: 1400-02-16

Curia tenta per balliuos xij die mensis februarii Anno quo supra Quo die curia affirmata

ID: ARO-1-0105-01, Volume: 1, Page 105, Date: 1400-02-12

Gilbertus de Kynros calumpniatus quod receptat brasium et farinam in domo in preiudicium Communitatis et eciam quod emit brasium et farinam in domo sua . antequam presentetur ad crucem et quod detinet paruam tolloniam a firmarijs eiusdem negauit dictas calumpnias adiungitur sibi ad suam acquietanciam in octauis presentis curie

ID: ARO-1-0105-02, Volume: 1, Page 105, Date: 1400-02-12

Ada de culane conuicta fuit de dictis punctis

ID: ARO-1-0105-04, Volume: 1, Page 105, Date: 1400-02-12