Showing 731 to 735 of 30393 results

Robertus Dunccani vocatus ad prosequendum plegium per ipsum Inuentum super Johanne Wrycht non comparuit dictus Johannes extendebat per plegium quod exquo dictus Robertus fuit actor in causa et debuit esse paratus ad prosequendum et non comparuit quitus fuit a calumpnia sua quousque nouiter attachiatus fuerit

ID: ARO-1-0103-04, Volume: 1, Page 103, Date: 1400-02-09

Item Dedryke filius petri herbolt calumpniatus ex parte regis quod perturbauit villam cum Johanne ledale famulo negauit omnimodam perturbacionem adiungitur sibi ad veniendum in crastino die cum sua acquietancia ad acquietandum se de dicta calumpnia secundum exigenciam iuris plegio pro dicto Dedryke Willelmo andree

ID: ARO-1-0103-07, Volume: 1, Page 103, Date: 1400-02-09

Curia legali tenta per balliuos nono die mensis februarii Anno quo supra Quo die curia affirmata et sectis vocatis et cetera

ID: ARO-1-0103-01, Volume: 1, Page 103, Date: 1400-02-09

Johannes thekar' in amerciamento curie quia iniuste tenuit a Johanne de Tulach vnam peliumpeliam

ID: ARO-1-0103-03, Volume: 1, Page 103, Date: 1400-02-09

Willelmus moden deuenit plegius pro Willelmo Crab ad satisfaciendum fratri Johanni de Brechyn Ministro domus trinitatis de Abirdene . infra quatuordecim dies de xiij s' et iiij d' . sine aliqua namacione vel strepitu Judiciali inde faciend' et cetera

ID: ARO-1-0103-02, Volume: 1, Page 103, Date: 1400-02-09