Showing 746 to 750 of 30393 results

lune Curia tenta per ballivos decimo sexto die mensis februarii Anno quo supra Quo die curia affirmata

ID: ARO-1-0105-07, Volume: 1, Page 105, Date: 1400-02-16

Bricius Roberti posuit se in voluntate ballivorum de empcione et vendicione brasij in domo sua in preiudicium Communitatis

ID: ARO-1-0105-08, Volume: 1, Page 105, Date: 1400-02-16

r' vxor hugonis plummar' posuit se in voluntate ballivorum pro eadem causa

ID: ARO-1-0105-09, Volume: 1, Page 105, Date: 1400-02-16

Johannes filius laurencii kerd', fergusius filius Ade, vxor Andree marr', famula Willelmi spront, vxor Johannis bricij, omnes Isti ordinantur ad acquietancias suas propter causas predictas die antedicta

ID: ARO-1-0105-03, Volume: 1, Page 105, Date: 1400-02-12

Johannes filius Jacobi et Willelmus Inuerrory calumpniati quod destruunt forum . primus respondebat sic . quod venit vnus ruralis cum exemplo brasij ad domum suam warandizando residuum ita bonum sicut exemplum fuit quo exemplo viso . vxor eius emit vnam bollam vel plus quam recepit in domo hugonis plummar' . et hoc legittime fuit factum vel ipse asseruit . Willelmus respondebat dicens . quod vxor eius emit vnum onus brasij in domo dicti hugonis secundum quod residuum fuerit venditum et de eodem precio et hoc ipse asseruit legittime factum . Ista duo puncta sunt dilata ad determinacionem communis consilij vtrum legittime et de iure possunt fieri vel non secundum quod superius scribuntur

ID: ARO-1-0105-05, Volume: 1, Page 105, Date: 1400-02-12