Andreas Johannis posuit se in voluntate ballivorum quia perturbauit villam cum Thoma porke Johanne scherol plegio
vxor morgon' calumpniata quod facit forum in domo sua de brasio et farina . negauit dictam calumpniam adiungitur sibi in octauis presentis curie de dicta calumpnia ad suam acquietanciam . Similiter et Katerina taillour se acquietabit eodem die pro eadem causa
Dunccanus de marr' posuit se in voluntate ballivorum pro perturbacione ville cum Andrea de tulch commorante apud Inuerkethyn
Item in alio Amerciamento quia testibus ductis et iuratis in dicta probacione dictus thomas opposuit contra dictam probacionem iniuste . vt curia decreuit et wardauit
Curia tenta per balliuos vicesimo primo die mensis februarii Anno quo supra Quo die curia affirmata .