Item in alio Amerciamento quia iniuste tenuit a dicto rurale vj s' et octo denarios vt probatum fuit legittime coram ballivis
Causa mota inter thomam de paxton' et vxorem henrici mason' ponitur ad amicabilem composicionem proborum hominum et vbi defectus reperitur presentabitur ballivis
Dauid de Scrogis primo die vocatus ad sectam Roberti filius colini non comparuit precipitur Johanni lucris seriando capere districtionem viij s' et dare ad plegium et citare ipsum nouiter ad proximum diem legalem et cetera
Eodem die Johannes ledale J deuenit plegius pro Roberto narn de indempnitate thome strang pro se vel sua impetracione aliter quam exigit ordo iuris Similiter Johannes crab deuenit plegius pro thoma strang de indempnitate dicti Roberti eodem modo et cetera
Eodem die Mauricius suerdslepar stans ad barram extendebat plegium super matheum balram . quod iniuste ab eo tenet xliiij s' causa replegiacionis debitorum suorum qui sibi dictam summam debebant . illos debitores sibi adhuc non intrando . qui quidem matheus pecijt diem legalem tanquam vicinus ad vicinum