Showing 18581 to 18585 of 30393 results

Ricardus culan fatetur satisfacere Dauid prat de sale per ipsum clamato secundum quod alij mercatores fecerunt

ID: ARO-6-0811-03, Volume: 6, Page 811, Date: 1483-10-20

Judicium processus domini de Drum Eodem die / quia in vltima curia capitalis propter debilitatem curie positum fuit in dilacione Judicium recuperacionis cuiusdam terre apud li scule hil prosecut' per dominum Johannem de camera capellanum ac procuratorem nobilis viri Alexandri Irvin de Drum vicecomitis deputati de Abirdene vsque ad hanc curiam Comparens ideo idem procurator peciit in ista curia dictum Judicium dari Vnde perlectis iiijor processibus ductis per dictum dominum Johannem de camera procuratorem prefati Alexandri Irvin de Drum super Recuperacione possessionis et proprietatis cuiusdam terre vaste Jacentis infra burgum de abirdene apud li Scule hil inter terram Sancti Johannis Jerosolomitum ex parte orientali et terram quondam domini Johannis de Kynloch nunc sancti ninianj ex parte occidentali ob defectum solucionis cuiusdam annuj Redditus duarum marcarum eidem domino de Drum annuatim et hereditarie debit' de eadem terra et a longis temporibus non solut' Curia mature auisata et hora diei legittime expectata ceterisque peractis que ordo Juris exigit et requirit decretum fuit per curiam et datum pro Judicio per os Willelmi modan Judicatoris curie / quod dictus dominus Johannes de camera procurator ac procuratorio nomine prefati Alexandri Irvin de Drum possessionem et proprietatem dicte terre cum pertinenciis legittime recuperauit propter defectum solucionis annuj Redditus prenotati / teste curia

ID: ARO-6-0811-04, Volume: 6, Page 811, Date: 1483-10-20

Eodem die Johannes moore super quem Alexander trail extendit plegium de iniusta detencione solucionis vij dacrarum correorum ad bonum compotum primo die vocatus ad respondendum non comparuit / quare precipitur Duncano straloch seriando capere districtum a dicto persone et cetera et premunire eundem ad proximam curiam legalem tanquam secundum diem processus

ID: ARO-6-0811-01, Volume: 6, Page 811, Date: 1483-10-20

Decretum fuit per curiam quod quantum Dauid spens possit probare hodie ad octo dies solut' fore de decreto arbitrorum inter eum et Duncanum leis tantum allocabitur sibi Et quantum non possit solut' probare tantum satisfaciet dicto Duncano secundum tenorem et formam eiusdem decreti

ID: ARO-6-0811-02, Volume: 6, Page 811, Date: 1483-10-20

pro commissione fienda The xxiij dai of october yer' forsaid the ballies consel and communite beand present in the tolbuthe has consentit and ordanit ane commission' tobe selit vndir the common seil for certane commissaris chosin be thaim that is tosay ser John' of ruthirfurd of migvy knycht aldirman alexander chamer of murchil alexander menyes Jhon' of knollis Jhon of culan Jhon' colison thomas fife alexander rede Dauid menyes yongar and thomas prat / fortoset and tomail lat thare fischingis vndirwritin that is tosay to Walter achneif his ayris and assignais the fisching of half a net of the mydchingil apon the wattir of Dee / And til androw murray eldar his ayris and assignais ane sext part of the fisching of the Crois apon the wattir of Done for the termis of twenty yeris immediatly eftir thare entra to the samyn quhilk Intre salbe in the vigil of Sanctandrow of the yer' of god M iiijC and nynty yeris eftir the tenour and fourm of the samyn commission' than red and made tharupon et cetera

ID: ARO-6-0812-04, Volume: 6, Page 812, Date: 1483-10-23