Item eodem die accedens ad barram Alexander de camera de murchil tempore prosecucionis vnius processus fact' per magistrum thomam stane ex parte capellanorum collegij ecclesie parrochiali huius burgi de Abirdene super Recuperacione vnius annuj Redditus xiij solidorum et iiijor d' exeunt' annuatim de vna terra dicti Alexandri de camera Jacente in capite vici nauium inter terram ipsius Alexandri ex parte boriali et terram nunc thome prat ex parte australi dicens et allegans quod processus ducti per dictum magistrum thomam ex parte dictorum capellanorum sunt nulli nec alicuius valetudinis pro tunc neque elapsis temporibus / ex et pro eo quia nullum habuit procuratorum huiusmodi capellanorum ad prosequendum dictum annuum redditum Quare solempniter protestatus fuit quod quicquid actum fuit temporibus retroactis et pro tunc nullum dampnum seu preiudicium sibi generaret quo ad feodum et hereditatem suam
Item eodem die accesserunt ad barram Johannes de Kintor filius et heres quondam gilberti de Kintor et macolmus mowet eius curatus et protestati fuerunt pro vno annuo Redditu xiiij s' eidem Johanni annuatim et hereditate debit' de quadam terra vasta Johannis Wode vt patet in rotulamento quos presentaverunt in sacculo coram ballivis in curia tanquam secundo die huius processus Testibus Willelmo blindsel seniore Willelmo more burgensibus et Duncano straloch sergeando
ffynlaus fores eodem die tanquam primo die vocatus ad sectam Willelmi blindsel iunioris pro iniusta detencione xlv s' non comparuit / quare precipitur seriendo capere districtum octo solidorum ab eodem et premunire ipsum ad proximam curiam legalem tanquam ad secundum diem processus
Eodem die Alexander meignes electus fuit ad officium prepositure huius burgi pro vno anno futuro prestito solito Juramento
Et philippus de Dunbrek Alexander de camera Dauid Duncanj et Duncanus de stralogh continuati fuerunt in seriendos pro vno anno futuro