Showing 17286 to 17290 of 30393 results

Eodem die coram Willelmo blindsel vno ballivorum in curia sedente dominus Alanus de camera capellanus ex parte mariote guthery tunc presentis peciit certa bona a Nicholaio baxtar dicte mariote spectan' et eedum legat' per quondam cristianam preston' / quj Nicholaius peciit diem legalem ad respondendum qui dies sibi conceditur hodie ad quindenam

ID: ARO-6-0649-02, Volume: 6, Page 649, Date: 1480-09-20

Eodem die Johannes colison filius et apparens heres Dauid colison Receptus fuit in liberum burgensem et fratrem gilde huius burgi racione paterne libertatis pro v s' datis preposito prestito Juramento

ID: ARO-6-0649-12, Volume: 6, Page 649, Date:

quo die thomas narn conuictus per assisam amerciatur quia iniuste perturbavit Johannem lammynton' et tenetur emendare eidem ad visum proborum hominum

ID: ARO-6-0649-04, Volume: 6, Page 649, Date: 1480-09-23

Willelmus buchan in amerciamento pro perturbio alexandri glutery pistoris et emendare tenetur vt supra Et idem Willelmus inuenit Willelmum moore plegium legalem de indempnitate dicti alexandri / Et georgius broun' deuenit plegio pro alexandro glutery quod Willelmus buchan erit indempnis aliter quam per viam Juris

ID: ARO-6-0649-05, Volume: 6, Page 649, Date: 1480-09-23

Antonius hatmakar conuictus per assisam adiudicatur in ij amerciamentis quia iniuste perturbavit Johannem chamer et Johannem micheson in verbo et tenetur emendare eisdem ad visum proborum virorum

ID: ARO-6-0649-07, Volume: 6, Page 649, Date: 1480-09-26