Andreas lammynton conuictus per dictam assisam amerciatur quia iniuste perturbavit Alexandrum lammynton' fratrem suum / pro quibus Dauid mathei deuenit plegius legalis videlicet quod alter erit indempnis de altro aliter quam per viam Juris
Curia burgi de Abirdene tenta in pretorio per ballivos eiusdem xjo die Augusti anno Dominj Mmo iiijco lxxxmo /
The samyn dai martyne turnour schipman producit be Johne mowet as ane of his previs in the action aboue writin and admyttit be Alexander gibson / the gret aith sworn before James cummyng ane of the balyeis in presence of the saidis partiis / deponis and declaris be his aith . that he knawis nocht quheythir the said Alexander gibson' aw til John' mowet viij inglis grottis and ij inglis d' or nocht / for he sais that he wes nocht in the Realm in the tym / bot that he herd John' mowet clame and him deny
xiiij die Augusti anno quo supra In pretorio huius burgi coram Jacobo comyng vno balliuorum eiusdem Alexander gibson nauta constituit gilbertum Waus et Alexandrum sanchar' suos procuratores coniunctim et divisim in causa mota per Johannem mowet contra et aduersus ipsum Alexandrum gibson' et ad agendum et defendendum pro eo prout Jura volunt Ipso promittens de Rato de Judicio sisti et Judicatum soluj et cetera
quelp In curia ballivorum tenta in pretorio burgi de abirdene xij die Augusti anno Dominj supradicto Willelmus quelp accusatus de iniusta perturbacione Johannis Dys' binis vicibus et vxoris sue ac de perturbio Dauid tod / negauit iniustam perturbacionem eorundem vnde hoc fuit positum ad assisam proborum burgensium videlicet Johannis Waus senioris Willelmi hay alexandri nachty Johannis vaus iunioris henrici owrum Johannis de tulidef et thome gardnare quj Jurati et mature auisati dixerunt quod Willelmus quelp iniuste perturbavit dictas personas vt premittitur et Ideo adiudicatur in iiijor amerciamentis curie et emendare partibus lesis ut Jura volunt Et dictus Johannes Dys quitus factus fuit per assisam de perturbacione iniusta Willelmi quelp