Showing 17241 to 17245 of 30393 results

Curia balliuorum burgi de abirdene tenta in pretorio eiusdem vij die Augusti anno predicto

ID: ARO-6-0644-04, Volume: 6, Page 644, Date: 1480-08-07

J balcromby quo die decretum fuit et deliberatum per assisam iuratam quod Johannes balcromby tenetur liberare Johannem symson de duobus pety quarteriis salis in li crayer Johannis symonson de le fer et idem Johannes balcromby adiudicatus fuit in amerciamento quia iniuste negavit liberare dictum Johannem symson de eisdem

ID: ARO-6-0644-05, Volume: 6, Page 644, Date: 1480-08-07

to the lard of Innes his procuratouris or factouris be paisch nixt tocum / the saidis viij pypis of wad sal remayn with the lard of Innes as bocht and sald for the forsaid some' of xxx li'

ID: ARO-6-0643-07, Volume: 6, Page 644, Date: 1480-07-26

procuratorio thome gray Vltimo die Julij anno quo supra In pretorio burgi de abirdene coram thoma prat vno ballivorum eiusdem personaliter comparens thomas gray frater et heres quondam Dauid gray burgensis dicti burgi fecit constituit et ordinavit honorabilem virum Georgium forbes de auchintoule suum verum legittimum et irreuocabilem procuratorem actorem factorem et deputatum specialem ad prosequendum petendum recipiendum et recuperandum nomine ipsius constituentis omnia bona hereditaria eidem pertinen' per decessum quondam dicti Dauidis fratris sui / ac omnia Jura sua que habet aut habere poterit virtute hereditatis prefati quondam fratris sui defuncti / et ad agendum pro se in premissis prout ordo Juris exigit et requirit / Et promisit de Rato de Judicio sisti et Judicatum solui obligando se fidemedia ad subeundum et perimplendum omnia et singula que dictus eius procurator in premissis duxerit faciend' sine reuocacione Testibus Alexandro de camera filio et apparenti herede Alexandri de camera de murchil andrea vrry de petfechy Dauid forbes domino Jacobo forbes notario publico Dauid galichtly domino andrea chamer capellano Willelmo paterson' Willelmo scrymgeour et thoma Johneson' cum diuersis aliis

ID: ARO-6-0644-03, Volume: 6, Page 644, Date: 1480-07-31

Joneta Dys et margareta quelp ipsarum quilibet in amerciamento pro perturbacione adinuicem prout compertum fuit per assisam

ID: ARO-6-0645-04, Volume: 6, Page 645, Date: 1480-08-12