quo die Willelmus henrison in amerciamento pro perturbio mariorie besat / et emendabit dampnum sufficienter
adam andree Eodem die comparuit in curia coram ballivis Adam andirson cum prelocutore suo Jacobo cumyng offerens se promptum et paratam responsurus et Juri periturus in actione mota et pendenti inter ipsum adam et thomam symson' / continuata in hunc diem et ad perimplendum formam acti continuacionis predie inde facti / ac omnia et singula ex parte ipsius ade oblat' penes dictam causam / protestando quod ex quo fuit pars rea ut asseruit expectando aduentum prefati thome actorum ad habendum decisionem dicte materie / hora causarum pro tunc preterita et vltima / et non comparuit dictus thomas quod sibi concedantur littere testimoniales / quod dicta causa non remanet indecisa in defectu dicti ade / ac eciam quod quitus fuit a clameo predicti thome symson tanquam pro isto die et quousque nouiter fuerit ad legem attachiatus et dicto Adam remoto curia decreuit quod fuit legittimum tempus diei pro introitu parcium / et quod idem adam illud tempus expectauit
Joneta suod per concessionem propriam in amerciamento quia iniusta perturbavit puerum Jonete menyes
Eodem die Willelmus hay accusatus de iniusta perturbacione henrici owrum / posuit se in voluntate ballivorum / et ideo adiudicatus fuit in amerciamento curie et emendare eidem ad visum proborum virorum
g Waus Item the said dai the assise fand and deliuerit that gilbert the Waus aw til content and pay til Dauid Duncan ij merkis and demi / for ony payment that he has gottin hiddirtillis as the said gilbert allegit et cetera