Showing 17166 to 17170 of 30393 results

Eodem die Alexander rede inuenit Willelmum hay plegium legalem pro eo / quod Dauid mathei erit indempnis de eo et parte sua aliter quam per viam Juris Et gilbertus morison' deuenit plegius legalis pro dicto Dauid de indempnitate prefati alexandri et partis sue vt supra

ID: ARO-6-0636-06, Volume: 6, Page 636, Date: 1480-06-06

Eodem die ballivi assignauerunt diem veneris proximo / henrico owrum cum consensu eiusdem responsurus Willelmo hay penes compotum et solucionem v barelle salmonum fiend' dicto Willelmo / cui ipse henricus fuit mercator in hac parte et cetera

ID: ARO-6-0636-03, Volume: 6, Page 636, Date: 1480-06-05

quo die Dauid mathoson' posuit se in voluntate ballivorum pro iniusta perturbacione vxoris Alexandri rede in verbo pro qua perturbacione adiudicatur in amerciamento curie per concessionem propriam et emendare parte ad visum proborum virorum / Et pro emenda fienda et recipienda ballivi assignauerunt diem veneris ad octo dies / dicto alexandro pro vxore sua in Judicio comparen' et cetera

ID: ARO-6-0636-05, Volume: 6, Page 636, Date: 1480-06-06

Item quidam laurencius in amerciamento quia non comparere fecit quendam Dauid ad calumpniam ballivorum in hac curia prout deuenit plegius pro eodem

ID: ARO-6-0636-08, Volume: 6, Page 636, Date: 1480-06-06

Eodem die edana elmisle fatebatur se debere / Jacobo clerk pro firma domus se de terminis transactis x s' et quod satisfaciet Roberto blindsel ex parte eiusdem Jacobi de dicta summa infra viij dies futuras

ID: ARO-6-0636-11, Volume: 6, Page 636, Date: 1480-06-07