Curia balliuorum tenta in pretorio xxiiij die octobris anno et cetera lxxviijuo
Curia burgi de Abirdene tenta in pretorio per ballivos eiusdem xxvj die octobris anno predicto /
Eodem die ordinatum fuit et deliberatum per assisam ad hoc electam et Juratam / quod Dauid galichtly tenetur facere computum cuidem Otto Droshow magistro nauis de trailsounde de vna barella farine siliginis de qua thomas prat procurator eiusdem magistri ipsum prosecutus fuit per plegium vnde adiudicatus fuit in amerciamento pro iniusta detencione dicte barelle farine et ad satisfaciendum eidem ut Jura volunt.
Eodem die Antonius scissor ex parte vxoris sue in amerciamento pro iniusta detencione vij quarteriorum de le talch a Johanne lammynton' et tenetur satisfacere eidem infra terminum Juris
Vicesimoseptimo die octobris anno Dominj et cetera lxxviijuo Accessit coram preposito et ballivis in pretorio protribunali sedentibus Johannes de Kyntor filius et heres quondam Gilberti de Kintor burgensis de Abirdene / cum prelocutore suo Alexandro de camera de murchil quj pecijt ipsum cognosci et doceri ad quasdem terras eiusdem quondam patris sui tanquam filium et heredem burgensis quibus nondum cognoscitur licet alias ad certas terras et possessores eiusdem vt moris est docebatur Et deinde non choactus sed ex proprio motu elegit Macolmum mowat suum patrem in lege tunc presentem sibi in curatum irreuocabile dummodo ad etatem viginti vnius annorum preuenirit Ad regendum et gubernandum se terrasque suas possessores annuos redditus et bona vniuersa sibi pertinen' ad eius vtilitate et valorem Ac compotum et cetera inde faciend' que curatus facere tenetur secundum consuetudinem burgorum atque leges Preterea Idem Johannes de Kintor per suum prolocutorem antedictum solempniter et expresse Reuocauit et annullavit totum et quicquid factum fuit in suj preiudicium et discommod' ipso infra etatem legittimam existen' et vsque in hodie vnum diem / protestando quod non cedat in preiudicio predicti Johannis quo ad hereditatem suam et cetera Acta erant hec in presencia Johannis andree Dauid de Kintor Willelmi Kintor Edmundi lowson' Willelmi blindsel senioris gilberti morison et aliorum diuersorum