Showing 16636 to 16640 of 30393 results

Eodem die Dauid Duncan seriendus inuenit gilbertum riburn plegium legalem quod Dauid de mar erit indempnis pro eo et parte sua aliter quam per viam Juris Et eodem modo Willelmus blindsel iunior deuenit plegius legalis pro Dauid mar' de indempnitate dicti Dauid Duncanj aliter quam Jura volunt

ID: ARO-6-0560-02, Volume: 6, Page 560, Date: 1478-11-02

die vij mensis nouembris predicti coram preposito et ballivis Dauid mathoson prelocutor pro Willelmo trail manente in garlogy protestatus fuit nomine eiusdem quod ex quo henricus mortymar' qui ipsum attachiari fecit non comparuit ad ipsum prosequendum / quod ipse Willelmus conuictus fuit a calumpnia sua quousque de nouo citetur

ID: ARO-6-0560-05, Volume: 6, Page 560, Date: 1478-11-07

Eodem die quia Willelmus cuming prelocutor Dauid crukschank peciit nomine eiusdem ab Andrea scherar' preposito quod ipse mandaret viij ballivorum accedere secum ad quoddam Croftum iacentem Iuxta hunc burgum ex parte orientali clamant per dictus Dauid ad videndum et audendum quasdem pretensas sasinam et possessionem inde tradit' tanquam iniustas ut ipse asserit frangi et reuocavi / dictus prepositus inquisiuit a dicto Dauid et prelocutore suo si habuerunt aliquam legittimam possessionem inde prius eidem Dauid deliberat' ostend' / aut preceptum domini Regis preposito et ballivis huius burgi direct' ad promissa faciendum Et quia nullum talem preceptum nec possessionem monstrarunt in scriptis prepositus de auisiamento et deliberacione consilij petita denegavit et cetera

ID: ARO-6-0560-06, Volume: 6, Page 560, Date: 1478-11-07

Curia burgi de Abirdene tenta in pretorio coram preposito et ballivis eiusdem xo nouembris anno Domini et cetera lxxviij

ID: ARO-6-0560-07, Volume: 6, Page 560, Date: 1478-11-10

sibi tenebatur et eidem nondum soluit Ac eciam quo ad debita prefati quondam gilberti de Kintor que ipse Dauid pro eodem defuncto soluit ut asserit

ID: ARO-6-0559-06, Volume: 6, Page 560, Date: 1478-10-27