quo die deliberatum fuit per assisam quod thomas ramyson' tenetur satisfacere quatuor solidos Dauid mar petitis per eundem / et idem thomas in amerciamento pro iniusta detencione eorundem
Johannes lammynton' in amerciamento pro plegio iniuste extenso super andream lammynton' fratrem suum de iiijor s' et cetera
Item Rogerus seres amerciatur quia porrexit plegium super Alexandrum sanquhar' pro iniusta detencione x solidorum et idem alexander ex ordinacione assise Juravit quod non debet eidem preter quam vij s' et x d'
Curia balliuorum burgi de Abirdene tenta in pretorio per balliuos eiusdem xxiijo die mensis et annj predictorum
Eodem die thomas fife deuenit plegius legalis pro Roberto balye Et Willelmus blindsel senior plegius pro Alexandro gordon' . Item Andreas culan plegius pro thoma lesly et Willelmo baxtar Item Willelmus blindsel iunior plegius pro thoma Wode Et Adam de craufurd plegius pro Roberto levingston' . videlicet quod Johannes quhite et pars sua erunt indempnes de prenominatis personis et partibus suis aliter quam per viam Juris Quodque comparebunt crastino die in pretorio coram preposito ballivis et consulibus huius burgi ante horam xmam responsurus pro iniusta perturbacione prefati Johannis quhite et vltimus super sibi obiciendis in quam Jura volunt