Adiungitur dicto Johanni filio thome ad suam probacionem in octabis presentis curie quod thomas Johannis tenetur sibi in quadam summa pecunie
Willelmus Dicson' in amerciamento quia iniuste cepit stallagium a quadam muliere Roberti pistoris
Eodem die Willelmus Dicson' tercio die vocatus ad sectam Johannis bricij non comparuit vnde precipitur seriandis capere districtionem viij s' et dare ad plegium et citare ipsum et cetera Cetera agenda isto diem dilata fuerunt vsque ad crastinum diem propter debilitatem curie
Crastino vero die scilicet decimo die huius mensis Decembris Willelmus de camera pater prelocutor thome halt stans ad barram pecijt wardam curie dicto thome halt dari de actione mota inter dictum thomam et Willelmum de strade secundum quod patet in rotulamentis ad iter camerarii superius scriptis vnde Simon de benyn ibidem sedens in pretorio tanquam Judex quia ballivis fatebatur se promptum et paratum ad faciendum ea qui in tali causa iudici pertinebat / sed propter debilitatem curie dicta wardam non potuit procedere illo die vnde dci Idcirco dictus Willelmus de camera pater prelocutor dicti thome halt extendebat plegium ad iter Camerarii quod exquo dictus thomas ter comparuit ad barram per tres dies sibi assignatas a balliuis ad recipiendum dictam wardam et dicta warda non fuit sibi data propter debilitatem curie vt predicitur dictus thomas quitus fuit a calumpnia dicti Willelmi de strade
Assisa leuata super cognicione panis et ceruisie compertum est quod bolla frumenti videlicet xl d' et bolla brasii valet xxxij d'