Showing 96 to 100 of 30393 results

Eodem die assignatur dies Patricio Crane ad probandum contra Johannem Mane quod quandam vaccam ab eo iniuste detinet et fore suam et adiudicatum fuit sibi per balliuos quod decimo die Decembris haberet dictam vaccam vel precium scilicet xij s' cum vno stirk

ID: ARO-1-0011-01, Volume: 1, Page 11, Date: 1398-11-26

Item Thomas halt calumpniauit Willelmum lang quod ab ipso detinut detinuit iniuste iij s' et iiij d' qui quidem Willelmus respondebat in contrarium dicens quod in illa causa calumpniatus fuerat per alios et iudicatum fuit ei alijs persoluere illam summam vnde quietus fuit a calumpnia sua . Idem thomas insuper obtulit se probare sibi debere ipsam summam vnde dies probacionis fuit sibi assignata videlicet dies lune proximo futuro

ID: ARO-1-0011-02, Volume: 1, Page 11, Date: 1398-11-26

Eodem die Thomas halt venit cum istis subscriptis videlicet Roberto filio colini Johanne lambynton Johanne filio Ade haynkyn de Deir' Dauid filio Dunccani patricio et Andrea filio Johannis ad probandum secundum quod ei Iniunctum fuit quod non d Willelmo de strade nisi vij s' et vnum denarium quos vij s' sibi obtulit et soluebat Qui vero Willelmus excipiebat contra suam probacionem et primo contra haynkyn de Deir' excipiebat quod non fuit ydoneus ad probandum quia f d nisi semihomo quia textor . Eciam quia alias depriuabatur a sua libertate vt cebat propter causam . Insuper contra Andream filium Johannis excipiendo dixit quod ipse non potuit insistere dicte probacioni quia ante Juramentum suum se fecit prelocutorem vt pars et per istas raciones Willelmus de strade extendebat plegium quod dicta probacio non debebat vlterius procedere nec recipi vt probacio per balliuos . Dictus vero thomas halt dictum plegium recontrariauit et hoc istis racionibus respondendo ad raciones antedictas / primo ad excepcionem factam contra haynkyn de Deir' dixit quod est sufficiens homo et integer et non priuatus a libertate burgi sed solummodo a gilde libertate Secundo contra excepcionem factam Andree filii Johannis dicebat quod dictus Andreas non locutus fuit aliquid quare a dicta probacione debebat repelli et si aliquid locutus fuit quod potuit esse contra dictam probacionem hoc pecijt tunc in plana curia probari . Et sic ista actio que est ad wardam curie propter debilitatem curie differtur ad octabas presentis curie

ID: ARO-1-0011-06, Volume: 1, Page 11, Date: 1398-12-02

Item Willelmus scherol calumpniauit Jacobum brown quod iniuste detiniet detinet ab eo xiij s' et iiij denarios dictus vero Jacobus negauit wrang and vnlaw vnde ex consensu parcium predictarum dicta actio posita est ad amicabilem composicionem proborum hominum ad hoc electorum pro parte dicti Willelmi Willelmi moden et pro parte dicti Jacobi gilberti de Kynros et vbi defectus reperietur presentabitur balliuis

ID: ARO-1-0011-03, Volume: 1, Page 11, Date: 1398-11-26

Memorandum quod quarto die mensis Decembris Anno quo supra Willelmus de Camera pater aldirmannus ville deuenit plegius pro Roberto Russ' mercatore anglie ad seruandum ballious ville scilicet Robertum Dauid Simonem de Benyn Johannem scherar et Magistrum Willelmum Dicson indempnes erga pisces scilicet salmones per dictum Robertum et suos seruientes in diuersis nauibus et diuersis vicibus a dicta villa transportatos et habitos et calumpnia fienda per dominum nostrum regem si contigerit de noua custuma facta super piscibus et aliis contentis in statutis

ID: ARO-1-0012-01, Volume: 1, Page 12, Date: 1398-12-04