Curia tenta per balliuos secundo die mensis septembris Anno quo supra Quo die curia affirmata
Dauid Walkar in amerciamento curie quia iniuste recontrariauit plegium Inuentum super ipsum per Matheum de balram de replegiacione dicti Dauid a curia ballivorum Et actio inter ipsos mota submittitur ad amicabilem composicionem proborum hominum et vbi defectus reperitur presentabitur ballivis
Johannes filius alani faberi in amerciamento curie pro perturbacione ville vigilie pulsando campanam sancti fotini
Willelmus baxtar mykil in amerciamento curie pro perturbacione ville percuciendo vnum puerum hankyn cucuner
Walterus filius Ricardi quarto die et peremptorie vocatus ad sectam Alexandri banerman non comparuit . dictus Alexander prosequens in causa et suam recitans calumpniam . videlicet . quod Idem Walterus iniuste ab eo tenet vnam domum precij viij s' / quam debebat edificasse affirmans per Inuencionem plegii . quod exquo dictus Walterus fuit peremptorie vocatus et non comparuit ad suam peruenit calumpniam causa non defensa et pecijt super hoc iudicium sibi dari quod iudicium fuit datum per decretum curie ex ore iudicatorum curie et dictus Walterus remanet in amerciamento curie . et dictus Alexander protestabatur pro sumptibus suis et expensis .